PYRENAEUS

PYRENAEUS
PYRENAEUS
mons Hispaniae maximus, illam a Gallia separans, ab Oceano in mare Mediterraneum extensus ad 80. milliar. Hispanica, ex cuius medio ferunt utrumque mare conspici. Vide infra. Auson. Ep. 24. v. 68.
———— Me Punica laedit
Barcino, me bimaris iuga pinguida Pyrenaei.
Dionys. v. 288.
Τοῖς δ᾿ ἐπὶ Πυῤῥηναῖον ὄρος καὶ δῶματα Κελτῶν.
Himontes Ptolemaeo et Stephano Πυρήνη vocantur, ut et Sil. Italico. l. 3. v. 438. Pyrene. Cornelio Nepoti, l. 23. c. 3. et Liv. l. 21. c. 32. 33. nuncupantur saltus Pyrenaeus, quô nomine etiam Caesar, l. 1. Bell. Civ. c. 37. Sueton. in Caesar: c. 25. et Orosius c. 21. appellârunt Alpes vocantur ab Agellio, ex Varrone; nominat enim horum accolas Hispanos Alpinos. Ceterum de Pyrenaeis duplex fabula iactatur, apud Graecos: Una de Pyrenes nomine dictis, Bebrycis regis filiae, quae ab Hercule illâc iter faciente vitiata, cum metu patris aufugisset in silvas, a feris discerpta esse creditur. Silius, l. 3. v. 417.
Pyrene celsâ nimbosi verticis arce,
Divisos Celtis late prospectat Iberos;
Atque aeterna tenet magnis divortia terris.
Nomen Bebryciâ duxêre a virgine colles,
Hospitis Alcidae crimen, qui sorte laborum
Geryonis peteret cum longa tircorporis arva
Possessus Baccho, saevâ Bebrycis in aulâ,
Lugendam formae sine virginitate reliquit
Pyrenen, etc.
Hanc fabulam merito reicit Plin. l. 3. c. 1. Quae de Hercule. inquit, ac Pyrene, vel Saturno traduntur, fabulosa imprimis arbitror. Alii ex Pyrenaeo saltu incenso referunt argenti fluxisse rivos, unde maximas opes contraxerint Phoenices, cum illud vili pretiô ab accolis com parâffent. Huius conflagrationis meminêre Aristoteles in Mirabilibus et Posidonius apud Strabonem, itemque Diododorus, l. 5. qui addit, τὰ μὲν ὄρη διὰ τὸ συμβεβηκὸς κληθῆναι Πυρηναῖα, montes propter hunc casum Pyrenaeos esse dictos: tamquam ἀπὸ τοῦ πυρὸς συχνὰς ἡμέρας συνεχῶς ἐπιφλέγοντος, ab igni qui per multos dies continue exarserit. Haec illi. Bocharto, l. 1. Chanaan, c. 35. autem nomen Pyrenes, vel vyrenaeorum montium videtur posse deduci, non absur de ex Phoenicio purani, pro ramoso scil. et opaco. Nempe Ebraeis pura vel pora. est ramus. Et ut ex rucha. spiritus, est ruchani, spiritualis: ita ex pura, ramus, purani, ramosum sonat, vel, quod idem est opacum: Qualem fuisse Pyrenaeum, saltem a parte Hispaniae, veteres diserte docent. Strabo. l. 3. Α᾿υτῆς δὲ τῆς Πυρήνης τὸ μὲν Ι᾿βηρικὸν πλευρὸν ἔυδενδρόν ἐςτι παντοδαπῆς ὕλης τε καὶ ἀειθαλοῦς. Diodorus, l. 5. Πολλῶν δὲ ὄντων εν αὐτῇ δρυμῶν, καὶ πυκνῶν τοῖς δένδρεσι. l. 3. v. 415.
At Pyrenaei frondosa cacumina montis.
Et postea de Pyrene per Pyrenaeos montes oberrante, postquam ab Hercule compressa est: v. 430.
Et promissa viri silvis narrabat opacis.
Et, v. 442. de Annibale:
Iamque per et colles, et densos abiete luces
Bebryciae Poenus fines transcenderet aulae.
Inde Pyrenaei saltus, in Corn. Nepote, loe. cit. Orosio c. 21. et Aethico, qui hodieque nomen retinent. Baudrando hi montes inter Galliam et Hispan. ab Ortu in Occasum per 85. leucas Hispanic. nempe a Templo seu Portu Veneris in ora maris Mediterranei usque ad Fanum S. Sebastiani in ora Oceani Cantabrici extensi sunt. Dicuntur inter Cataloniam et Comitatum Ruscinonensem Col de Pertuis prope Iuncariam; inter Comitaum Ruscinonensem et Ceretaniam Mont Canigo, in Ceretania Col de la Prexa, inter Occitaniam et Cataloniam Col de l'Argentiere et Porte de Viella; inter Aquitaniam et Aragoniam Montes de Iacca et de S. Christina, in Navarra Monts d' Aldude, inter Pompelonem et Fanum S. Iohannis Pedeportuensis. Sed ex eius medio non potest utrumque mare conspici. Eorum partes sunt etiam montes Ami-Pyrenaei, inter Occitaniam, et Comitatum Ruscinonensem extensi peraliquotleucas: Profluunt autem ex Pyrenaeis, qui Germanis
peregrinatoribus, Compostellam invisentibus, etiam der Runze fal dicuntur, Atax, Aurigera, Garumna, Thetis, Gabarus uterque et Aturus, fluvii Gall. uti Arga, Aragonius, Gallaecus, Cinga, Noguera et Sicoris, fluvii Hispan. Ortelius credit etiam Montem S. Adriani partem esse Pyrenaeorum, et hos non tantum inter Galliam et Hispaniam esse, sed hinc ad Occasum usque Oceanum et Celticum Promontor. testibus Pomponiô, l. 3. Dione, l. 53. et Orosiô, c. 21. sed ab omnibus Montes Pyrenaei dicuntur, qui Galliam ab Hispania separant. Adhuc notandum, Pyrenaei vocabulum esse aequivocum, eôque nomine appellari non tantum montes, qui Galliam separant ab Hispania, sed etiam montem Germaniae, propesylvam Hercyniam, nomine Pyrenen, ex quo fluere Danubium scribit Aristoteles, in Meteoris. Hinc et Plin. in Panegyrico, c. 14. Germaniam quamplurimae gentes, ac prope infinita vastitas interiacentis soli, tum Pyrenaeus, Alpes, immensique alii montes, nisi his comparentur, muniunt, dirimuntque. Mons ille, cuius et B. Rhenanus meminit, hodie Brenner Germanis dicitur, ab urendo, ut putatur. Nam frigore urere etiam in media aestate experiuntur illi, qui in Comitatu Tyrolensi eum aliquando superant. Vide eum, Rer. Germ. l. 3. com Notis Cl. Ottonis ICti. Baudrand. Der Gross Verner German. le Grand Brenner Gall. pars est Alpium Tridentinarum, inter Oenipontem ad Boream et Bolzanum ad Meridiem versus fontes Athesis fluv. Huius praeterea meminêre Appian. Seneca, Consol. ad Helv. c. 6. Dionysius Philargyrus in Virgil. Georg. l. 4. Brennum vocat.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Ranunculus pyrenaeus — Saltar a navegación, búsqueda ? Ranunculus pyrenaeus Ranunculus pyrenaeus …   Wikipedia Español

  • Odontites pyrenaeus — Systematik Asteriden Euasteriden I Ordnung: Lippenblütlerartige (Lamiales) Familie: Sommerwurzgewächse (Orobanchaceae) …   Deutsch Wikipedia

  • Ranunculus pyrenaeus — Renoncule des Pyrénées …   Wikipédia en Français

  • Trypocopris pyrenaeus pyrenaeus —   Trypocopris pyrenaeus pyrenaeus Clasificación científica Rei …   Wikipedia Español

  • Aster Pyrenaeus — Aster des Pyrénées Aster des Pyrénées …   Wikipédia en Français

  • Aster pyrenaeus — Aster des Pyrénées Aster des Pyrénées …   Wikipédia en Français

  • Ranunculus pyrenaeus — Renoncule des Pyrénées …   Wikipédia en Français

  • Montes Pyrenaeus — …   Wikipédia en Français

  • Epikeros pyrenaeus — Sélin des Pyrénées Epikeros pyrenaeus …   Wikipédia en Français

  • Mecynargus pyrenaeus — Mecynargus pyrenaeus …   Wikipédia en Français

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”